monumenta.ch > Hieronymus > sectio 13 > bnf5840.67 > csg46.306 > sectio 77 > sectio 33 > sectio 32 > bnf5840.171 > sectio 174 > sectio 55 > sectio 48 > sectio 3 > Isidorus, Etymologiae, Liber 17, 10
Isidorus, Etymologiae, Liber 17, IX De herbis aromaticis sive communibus <<<     >>> XI De odoratis oleribus

X De oleribus HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Hortus nominatus quod semper ibi aliquid oriatur. Nam cum alia terra semel in anno bav281.270 r aliquid bsb9201.509 creet, hortus numquam sine fructu est. 2  Olus ab alendo dictum, eo quod primum homines hab64.318 v oleribus alerentur, antequam fruges et carnes ederent. csg232.249 Tantum enim pomis arborum et oleribus alebantur, sicut animalia herbis. 3  Caulis est generaliter herbarum vel olerum medius frutex; qui vulsbsmin43.142rgo thyrsus dicitur, quod a terra sursum zos32.260v conscendat; ex quo derivatum est ut specialiter quoddam genus olerum caulis diceretur, quia thyrsus ipubbf_iii_0015.205vsius amplius ceteris oleribus coalescit, id est crescit. Est autem generale nomen; omnis enim frutex caulis [dicitur]. 4  Cyma dicitur quasi coma: est enim summitas olerum vel arborum, in qua csg236.213 vegens virtus naturalis est. 5  Malva ex parte Graebnf13028.133co vocabulo appellatur ἀπὸ τοῦ μαλάσσειν, eo quod molliendi alvum solvendique naturam habeat. Cuius sucus, si quis se oleo mixto perunxerit, ab apibus negatur feriri. Folia eius ex oleo trita et inposita scorpionibus creduntur afferre bnf7589.134 r torporem. 6  Pastinaca vocata quod eius radix praecipuus pastus sit hominis: est enim odoratu iucunda, cibo delectabilis. 7  Rapa dicta a rapiendo, id est conprehendendo. bnf7585.200 r Est autem radice amplior napo, sapore dulcior, et folia tenui. 8  Napus a similitudine rapae vocatus, nisi quod foliis latior et radicis gustu subacrior est. bnf13027.82 Nominis autem adfinitas bnf7586.91 r in utrisque inde pene communis, quia utrumque semen in alterum vicissim mutatur. Nam rapa in alio solo, ut Aemilianus ait (8, 2), per biennium mutatur in napum; alio vero napus transit in rapam. 9  Napocaulis ex duobus bnf7587.111 oleribus csg235.227 conpositum nomen habet, csg237.290 quia dum sit sapore napo similis, non in radice, sed in thyrso conscendit, ut caulis. Sinapis appellatur, quod foliis sit similis napis. 10  hab64.319 r Raphanum Graeci, nos radicem vocamus eo quod totus sbsmin43.142v deorbnf13028.134sum nititur, dum reliqua olera in summa magis prosiliant: cuius semine macerato quisquis suas manus infecerit, bsb71097.537 serpentes inpune tractabit. Siquidem ex ipsius radice etiam ebur albescat. In cibo quoque venenis obsistit. Nam contra venena radices, nuces, csg232.250bav281.270 v lupini, citrum, apium prosunt; sed contra futurum, non contra acceptum venenum. Unde et apud veteres ante alias epulas haec solebant mensis adponere. 11  Lactuca dicta est quod abundantia lactis exuberet, bsb9201.510 seu quia lacte nutrientes feminas inplet. Haec et in viris Veneris usum coercet. Lactuca agrestis est quam serraliam nominamus, quod dorsum eius in modum serrae est. 12  Intubus Graecum nomen est: et intubus, quod sit intus tobus. Cepa vocatur, quia non aliud est nisi tantum caput. 13  Ascalonia nuncupata ex una urbium Palaestinae quae Ascalon dicitur, unde prius advecta est. 14  Alium dictum quod oleat. Ulpicum appellatum quod alii odorem habeat. bnf426.374 Phaselos vocari aiunt a Phaselo insula Graeciae, ubi non procul mons Olympus est. 15  bnf11864.264 Porrum, cuius duo genera, cabnf13028.135pitatus et sectilis; sectilis parvus, capiubbf_iii_0015.206rtatus maior. csg236.214 Beta apud nos oleris genus; apud Graecos littera. Blitum genus oleris, saporis evanidi, quasi vilis beta. 16  Cucumeres, quod sint interdum amari; bnf425.180 v qui dulces zos32.261r nasci perhibentur, si lacte mellito eorum semen infundatur. Cucurbita. Apoperes. Sane pebnf7583.203po, melipepo, hab64.319 v ocimum Graeca nomina sunt, et origo eorum Latinis incerta. Olus molle. Atriplex. Brassica. Olisbsmin43.143rsatrum. 17  Nasturcium sapor appellavit, quod acrimonia sui nasum torqueat. 18  Fungi, quod aridi ignem acceptum concipiant; φῶς enim ignis est; unde et esca vulgo dicitur, quod sit fomes ignis et nutrimentum. csg235.228 Alii dicunt fungos vocatos quod sint ex eorum genere quidam interemptorii; unde et defuncti. 19  Tuberum tumor terrae prodit; eaque causa nomen illi dedit. Volvi appellati quod sint volubiles et rotundi. Asparagus, quod spinosa et aspera sit frutex eius, ex qua gignitur. 20  Capparis a Graecis nomen bnf7585.200 v sumpsisse videtur, quod habeat in summitatibus rotunda seminum capitula. Armoracia, hoc est lapsana. Lapistrus. csg232.251 Lapathia: haec in cibo sumpta stobnf13028.136machum confortat, bnf10291.205 Venerem reprimit. Carduus. 21  bav281.271 r Eruca, quasi uruca, quod ignitae sit virtutis bsb71097.538 et in cibo saepe sumpta Veneris incendium moveat. Huius species duae, bnf7586.91 v quarum altera usualis, altera agrestis, acrioris virtutis; utraque tamen Veneris commovent usum.

bmv399.368

Isidorus, Etymologiae, Liber 17, IX De herbis aromaticis sive communibus <<<     >>> XI De odoratis oleribus
monumenta.ch > Hieronymus > sectio 13 > bnf5840.67 > csg46.306 > sectio 77 > sectio 33 > sectio 32 > bnf5840.171 > sectio 174 > sectio 55 > sectio 48 > sectio 3 > Isidorus, Etymologiae, Liber 17, 10

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik